Hľadaný výraz: Sdc 14,12-14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
12 Quibus locutus est Samson: “ Proponam vobis problema, quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta tunicas et totidem vestes mutatorias; 13 sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta tunicas et eiusdem numeri vestes mutatorias ”. Qui responderunt ei: “ Propone problema, ut audiamus ”. 14 Dixitque eis: “ De comedente exivit cibus, et de forti est egressa dulcedo ”. Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere.

1

mail   print   facebook   twitter